

Epistola II ad Corinthos*
Caput 7: Versus 5
Caro nostra.Dicitcaro,quia in adversis anima quae est in corpore quod patitur, spe futuri quiescit.Foris.Hoc intelligitur de apertis inimicis,intusde falsis fratribus, qui difficilius tolerantur. Vel ab his qui foris sunt, est tribulatio: de his, scilicet fidelibus qui intus, id est in Ecclesia; timores, ne moveantur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia, corpore, non mente: nomine, non homine, id est de falsis fratribus, ut prius.